

Epistola ad Hebraeos*
Caput 13: Versus 17
Ut cum gaudio.Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus aestusque toleravit.Non expedit vobis.Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi praepositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur praelati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.